Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos.
13 Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos?
14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
15 Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam.
16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
20 Multae tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.
22 Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent.
37 Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.
2 Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem.
3 Subter omnes caelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae.
4 Post eum rugiet sonitus; tonabit voce magnitudinis suae: et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus.
5 Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia;
6 qui praecipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae;
7 qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.
8 Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur.
9 Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.
10 Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimae funduntur aquae.
11 Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.
12 Quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum:
13 sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri.
50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.
51 Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.
53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.
54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.
55 Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?
56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.
57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.