Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
98 Psalmus ipsi David. Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra.
2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.
3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,
4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
5 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.
6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos;
7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et praeceptum quod dedit illis.
8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.
44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.
45 Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israel,
46 et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quae scripta sunt legis hujus:
47 quia non incassum praecepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent: quae facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.
42 Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister:
44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.