Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 80

80 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.

Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.

Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara.

Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae:

quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob.

Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra AEgypti; linguam quam non noverat, audivit.

Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt.

In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis.

Audi, populus meus, et contestabor te. Israel, si audieris me,

10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.

11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra AEgypti. Dilata os tuum, et implebo illud.

12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.

13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.

14 Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset,

15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.

16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saecula.

17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.

Isaias 5:1-7

Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.

Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.

Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.

Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas?

Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.

Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinae, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.

Vinea enim Domini exercituum domus Israel est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.

Galatas 5:16-26

16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.

17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis.

18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.

19 Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,

20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,

21 invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,

23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.

24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.

26 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.