Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
7 Numquid non ut filii AEthiopum vos estis mihi, filii Israel? ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra AEgypti, et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene?
8 Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans: et conteram illud a facie terrae; verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus.
9 Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram.
10 In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: Non appropinquabit, et non veniet super nos malum.
11 In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerant instaurabo: et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis,
12 ut possideant reliquias Idumaeae, et omnes nationes: eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec.
13 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen: et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt.
14 Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates desertas, et inhabitabunt; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum.
15 Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus.
30 Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolae comparabimus illud?
31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra:
32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves caeli habitare.