Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
150 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus.
2 Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
3 Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara.
4 Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo.
5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis.
6 Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluja.
30 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:
2 Haec dicit Dominus Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te, in libro.
3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israel et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
4 Et haec verba quae locutus est Dominus ad Israel et ad Judam:
5 Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.
6 Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem?
7 Vae! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:
9 sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israel: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.
10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum:
11 quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
12 Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa.
13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte:
15 omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem.
16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.