Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
12 Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israelitae, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
15 auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.
16 Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
19 Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra:
4 In finem, in carminibus. Psalmus David.
2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
3 Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?
4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
5 Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
6 Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo.
8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
9 In pace in idipsum dormiam, et requiescam;
10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
3 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.
3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.
5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est.
6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
36 Dum autem haec loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.
37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
38 Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?
42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
44 Et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
46 et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:
47 et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
48 Vos autem testes estis horum.