Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
8 Educ foras populum caecum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt.
9 Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quae prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant: Vere.
10 Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.
11 Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
12 Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
13 Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud?
4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum:
5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est:
6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quae evacuatur:
8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?
9 Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiae in gloria.
10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.
11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est.