Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
20 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos:
2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra AEgypti, de domo servitutis.
3 Non habebis deos alienos coram me.
4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra.
5 Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:
6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea.
7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
8 Memento ut diem sabbati sanctifices.
9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
11 Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
13 Non occides.
14 Non moechaberis.
15 Non furtum facies.
16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt.
19 In finem. Psalmus David.
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.
3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
6 Laetabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus.
8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?
21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
22 Quoniam et Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt:
23 nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
24 ipsis autem vocatis Judaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam:
25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
13 Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam:
14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit aes, et mensas subvertit.
16 Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me.
18 Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis?
19 Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
20 Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?
21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.
22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Jesus.