Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 77

77 Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.

Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio.

Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.

Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quae fecit.

Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israel, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:

ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,

ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant:

ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.

Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.

10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.

11 Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis.

12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra AEgypti, in campo Taneos.

13 Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre:

14 et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.

15 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.

16 Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.

17 Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.

18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.

19 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?

20 quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?

21 Ideo audivit Dominus et distulit; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel:

22 quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.

23 Et mandavit nubibus desuper, et januas caeli aperuit.

24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis.

25 Panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis in abundantia.

26 Transtulit austrum de caelo, et induxit in virtute sua africum.

27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.

28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.

29 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:

30 non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,

31 et ira Dei ascendit super eos: et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.

32 In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.

33 Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.

34 Cum occideret eos, quaerebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.

35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.

36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei;

37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.

38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.

39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.

40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto; in iram concitaverunt eum in inaquoso?

41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt.

42 Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis:

43 sicut posuit in AEgypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos;

44 et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.

45 Misit in eos coenomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos;

46 et dedit aerugini fructus eorum, et labores eorum locustae;

47 et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina;

48 et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni;

49 misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.

50 Viam fecit semitae irae suae: non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit:

51 et percussit omne primogenitum in terra AEgypti; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham:

52 et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto:

53 et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.

54 Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem quem acquisivit dextera ejus; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis;

55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.

56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.

57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.

58 In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.

59 Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israel.

60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.

61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.

62 Et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit.

63 Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatae.

64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur.

65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.

66 Et percussit inimicos suos in posteriora; opprobrium sempiternum dedit illis.

67 Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit:

68 sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.

69 Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in saecula.

70 Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium; de post foetantes accepit eum:

71 pascere Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam.

72 Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.

Iob 4

Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:

Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?

Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti;

vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.

Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.

Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?

Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?

Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,

flante Deo perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos.

10 Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt.

11 Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt.

12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.

13 In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines,

14 pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt;

15 et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae.

16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi.

17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir?

18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;

19 quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?

20 De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.

21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.

Ephesios 2:1-10

Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,

in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae,

in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri:

Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),

et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Jesu:

ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, in bonitate super nos in Christo Jesu.

Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:

non ex operibus, ut ne quis glorietur.

10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.