Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
21 Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terrae?
22 Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores ejus sunt quasi locustae; qui extendit velut nihilum caelos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terrae velut inane fecit.
24 Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
25 Et cui assimilastis me, et adaequastis? dicit Sanctus.
26 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
27 Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit?
28 Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae ejus.
29 Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
30 Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent;
31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
147 Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion.
2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te.
3 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.
4 Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo ejus.
5 Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit.
6 Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?
7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquae.
8 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel.
9 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.
16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero.
17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
18 Quae est ergo merces mea? ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
20 Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer:
21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.
29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Jacobo et Joanne.
30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes:
33 et erat omnis civitas congregata ad januam.
34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quaerunt te.
38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni.
39 Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens.