Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Deuteronomium 18:15-20

15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies,

16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.

17 Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti.

18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi.

19 Qui autem verba ejus, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.

20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.

Psalmi 111

111 Alleluja, reversionis Aggaei et Zachariae. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis.

Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur.

Gloria et divitiae in domo ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi.

Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et justus.

Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio:

quia in aeternum non commovebitur.

In memoria aeterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,

confirmatum est cor ejus; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.

Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi: cornu ejus exaltabitur in gloria.

10 Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.

I Corinthios 8

De iis autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat.

Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.

Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.

De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.

Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi):

nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.

Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus.

Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.

10 Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta?

11 Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est?

12 Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.

13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.

Marcus 1:21-28

21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.

22 Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae.

23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,

24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.

25 Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.

26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.

27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.

28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilaeae.