Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
46 In finem, pro filiis Core. Psalmus.
2 Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis:
3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
4 Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.
5 Elegit nobis haereditatem suam; speciem Jacob quam dilexit.
6 Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubae.
7 Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite:
8 quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter.
9 Regnabit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam.
10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt.
12 Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.
2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universae cognationes terrae.
4 Egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananaeus autem tunc erat in terra.
7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: aedificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.
9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
18 Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? non circumcidatur.
19 Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei.
20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
21 Servus vocatus es? non sit tibi curae: sed et si potes fieri liber, magis utere.
22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
23 Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum.
24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.