Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 148

148 Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.

Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.

Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.

Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,

laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.

Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;

ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;

montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;

10 bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;

11 reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae;

12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:

13 quia exaltatum est nomen ejus solius.

14 Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.

Proverbia 1:1-7

Parabolae Salomonis, filii David, regis Israel,

ad sciendam sapientiam et disciplinam;

ad intelligenda verba prudentiae, et suscipiendam eruditionem doctrinae, justitiam, et judicium, et aequitatem:

ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.

Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.

Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum.

Timor Domini principium sapientiae; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.

Iacobi 3:13-18

13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.

14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem:

15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.

16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

17 Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.

18 Fructus autem justitiae, in pace seminatur, facientibus pacem.