Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Error: 'Psalmi 119:41-48' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Genesis 16:1-15

16 Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar,

dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,

tulit Agar aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem.

Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.

Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te.

Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.

Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Sur in deserto,

dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quae respondit: A facie Sarai dominae meae ego fugio.

Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.

10 Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine.

11 Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.

12 Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.

13 Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me.

14 Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.

15 Peperitque Agar Abrae filium: qui vocavit nomen ejus Ismael.

II Corinthios 6:14-7:2

14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras?

15 quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli?

16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.

17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:

18 et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.

Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.

Capite nos. Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.