Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
33 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
2 Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.
3 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur.
4 Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non confundentur.
7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.
10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos.
17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a caede Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quae est vallis regis.
18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,
19 benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit caelum et terram:
20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi.
22 Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae,
23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram:
24 exceptis his, quae comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas.
28 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis.
2 Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus.
3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.
4 Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
6 At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.
7 In locis autem illis erant praedia principis insulae, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.
8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.
9 Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur:
10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quae necessaria erant.