Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 147

147 Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion.

Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te.

Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.

Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo ejus.

Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit.

Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?

Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquae.

Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel.

Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.

Error: 'Psalmi 147:20' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Iob 36:1-23

36 Addens quoque Eliu, haec locutus est:

Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.

Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.

Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.

Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens:

sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.

Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.

Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,

indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.

10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.

11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:

12 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.

13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.

14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.

15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.

16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.

17 Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies.

18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.

19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.

20 Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.

21 Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim coepisti sequi post miseriam.

22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.

23 Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?

I Corinthios 9:1-16

Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino?

Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.

Mea defensio apud eos qui me interrogant, haec est:

Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?

numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?

aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi?

Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat?

Numquid secundum hominem haec dico? an et lex haec non dicit?

Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo?

10 an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi.

11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?

12 Si alii potestatis vestrae participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.

13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant?

14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.

15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi haec ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.

16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero.