Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
68 In finem, pro iis qui commutabuntur. David.
2 Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.
3 Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.
4 Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quae non rapui, tunc exsolvebam.
6 Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita.
7 Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quaerunt te, Deus Israel.
8 Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam.
9 Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae.
10 Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
19 Intende animae meae, et libera eam; propter inimicos meos, eripe me.
20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam;
22 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
2 Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae?
3 Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?
4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium,
5 et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?
6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?
12 an non cogitas quod Deus excelsior caelo sit, et super stellarum verticem sublimetur?
13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.
14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat.
15 Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,
16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum?
17 Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, aestimabant eum,
18 cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me.
19 Videbunt justi, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos:
20 nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis?
2 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
2 Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi:
4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:
6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis
8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes):
9 et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem:
10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.