Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 72

72 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde!

Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:

quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.

In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.

Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.

Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.

Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra.

10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.

11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?

12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.

13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,

14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:

17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.

18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.

19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;

22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:

23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

25 Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?

26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.

27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.

Numeri 24:15-19

15 Sumpta igitur parabola, rursum ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus:

16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos:

17 Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth.

18 Et erit Idumaea possessio ejus: haereditas Seir cedet inimicis suis: Israel vero fortiter aget.

19 De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.

Lucas 1:67-79

67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:

68 Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae:

69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus:

71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:

73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis

74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi

75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,

77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum

78 per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:

79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.