Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 146:5-10

Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus.

Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram.

Praecinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara.

Qui operit caelum nubibus, et parat terrae pluviam; qui producit in montibus foenum, et herbam servituti hominum;

qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.

10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.

Ruth 4:13-17

13 Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.

14 Dixeruntque mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae, et vocaretur nomen ejus in Israel:

15 et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quae te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.

16 Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulae fungebatur officio.

17 Vicinae autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noemi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David.

II Petri 3:11-18

11 Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,

12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?

13 Novos vero caelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.

14 Propter quod, carissimi, haec exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace:

15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,

16 sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.

17 Vos igitur fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate:

18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis. Amen.