Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
5 Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.
6 Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum ejus, et dicetur: Vae ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum?
7 Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis?
8 Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terrae, civitatis, et omnium habitantium in ea.
9 Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali!
10 Cogitasti confusionem domui tuae; concidisti populos multos, et peccavit anima tua.
11 Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas aedificiorum est, respondebit.
39 Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite.
40 Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.
41 Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.
42 Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
45 Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
46 Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?
47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.