Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 129

129 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine;

Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.

Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?

Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus:

speravit anima mea in Domino.

A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.

Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.

Ieremias 50:1-7

50 Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum, in manu Jeremiae prophetae.

Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, praedicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum.

Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram ejus in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt.

In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israel ipsi et filii Juda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quaerent:

in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum: venient, et apponentur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur.

Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt; obliti sunt cubilis sui.

Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiae, et exspectationi patrum eorum Domino.

Ieremias 50:17-20

17 Grex dispersus Israel: leones ejecerunt eum. Primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis.

18 Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus, sicut visitavi regem Assur:

19 et reducam Israel ad habitaculum suum: et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus.

20 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israel, et non erit, et peccatum Juda, et non invenietur: quoniam propitius ero eis quos reliquero.

Lucas 22:39-46

39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.

40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.

41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat,

42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.

43 Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.

44 Et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.

45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia.

46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.