Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Isaias 49:1-7

49 Audite, insulae, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me; de ventre matris meae recordatus est nominis mei.

Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me.

Et dixit mihi: Servus meus es tu Israel, quia in te gloriabor.

Et ego dixi: In vacuum laboravi; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.

Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israel non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.

Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israel qui elegit te.

Psalmi 71:1-14

71 Psalmus, in Salomonem.

Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.

Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.

Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.

Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.

Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.

Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.

Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.

Coram illo procident AEthiopes, et inimici ejus terram lingent.

10 Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent:

11 et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei.

12 Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.

13 Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.

14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.

I Corinthios 1:18-31

18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.

19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.

20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?

21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.

22 Quoniam et Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt:

23 nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,

24 ipsis autem vocatis Judaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam:

25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:

27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:

28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret:

29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.

30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:

31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.

Ioannes 12:20-36

20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre.

22 Venit Philippus, et dicit Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.

23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.

24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,

25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.

26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:

28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.

29 Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.

30 Respondit Jesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos.

31 Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.

32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.

33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)

34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?

35 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.

36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.