Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
37 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me:
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
4 Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:
5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.
6 Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.
7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.
8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.
10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
11 Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
16 Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, praecepit dispensatori domus suae, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie.
17 Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.
18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.
19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus,
20 locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas:
21 quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus.
22 Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quae nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.
23 At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
24 Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
26 Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram.
27 At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens: Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? adhuc vivit?
28 Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.
29 Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.
30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimae: et introiens cubiculum flevit.
31 Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes.
32 Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, AEgyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim AEgyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant hujuscemodi convivium)
33 sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta aetatem suam. Et mirabantur nimis,
34 sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
8 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant.
2 Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
4 ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus, sentiunt.
6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:
7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.
11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.