Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
19 In finem. Psalmus David.
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.
3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
6 Laetabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus.
8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
2 Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem ejus.
2 Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis:
3 et dixi regi: Rex, in aeternum vive: quare non moereat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portae ejus combustae sunt igni?
4 Et ait mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum caeli,
5 et dixi ad regem: Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judaeam ad civitatem sepulchri patris mei, et aedificabo eam.
6 Dixitque mihi rex, et regina quae sedebat juxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? Et placuit ante vultum regis, et misit me: et constitui ei tempus.
7 Et dixi regi: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judaeam:
8 et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum.
9 Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites.
10 Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israel.
12 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
2 Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
3 Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,
7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.