Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
10 Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae.
13 Quaesivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
15 Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
16 Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
21 Non timebit domui suae a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
22 Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus.
23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae.
24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo.
25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
26 Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus.
27 Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit.
28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt; vir ejus, et laudavit eam.
29 Multae filiae congregaverunt divitias; tu supergressa es universas.
30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;
2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.
5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:
6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.
14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem:
15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.
16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
17 Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
18 Fructus autem justitiae, in pace seminatur, facientibus pacem.
4 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris?
2 concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis.
7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.
30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
31 At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.
32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
33 At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset.
34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:
36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
37 Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.