Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Proverbia 1:20-33

20 Sapientia foris praedicat; in plateis dat vocem suam:

21 in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:

22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?

23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.

24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:

25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.

26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.

27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia:

28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me:

29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,

30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universae correptioni meae.

31 Comedent igitur fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur.

32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.

33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

Psalmi 19

19 In finem. Psalmus David.

Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.

Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.

Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.

Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.

Laetabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.

Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus.

Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.

10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

Sapientia 7:26-8:1

26 candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.

27 Et cum sit una, omnia potest; et in se permanens omnia innovat: et per nationes in animas sanctas se transfert; amicos Dei et prophetas constituit.

28 Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.

29 Est enim haec speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior.

30 Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia.

Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

Iacobi 3:1-12

Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.

In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus.

Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.

Ecce et naves, cum magnae sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.

Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!

Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna.

Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:

linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.

In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.

10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri.

11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?

12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.

Marcus 8:27-38

27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Caesareae Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?

28 Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.

29 Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.

30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.

31 Et coepit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.

32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum.

33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.

34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.

35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.

36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animae suae faciat?

37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?

38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.