Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
II Samuelis 5:1-5

Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus.

Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris dux super Israel.

Venerunt quoque et seniores Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israel.

Filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit.

In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Judam.

II Samuelis 5:9-10

Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David: et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.

10 Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo.

Psalmi 48

48 In finem, filiis Core. Psalmus.

Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem:

quique terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper.

Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.

Inclinabo in parabolam aurem meam; aperiam in psalterio propositionem meam.

Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me.

Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur.

Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam,

et pretium redemptionis animae suae. Et laborabit in aeternum;

10 et vivet adhuc in finem.

11 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas,

12 et sepulchra eorum domus illorum in aeternum; tabernacula eorum in progenie et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis.

13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

14 Haec via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo complacebunt.

15 Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.

16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.

17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus:

18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.

19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur; confitebitur tibi cum benefeceris ei.

20 Introibit usque in progenies patrum suorum; et usque in aeternum non videbit lumen.

21 Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

II Corinthios 12:2-10

Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium caelum.

Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit:

quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui.

Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.

Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.

Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet.

Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me:

et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.

10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum.

Marcus 6:1-13

Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui:

et facto sabbato coepit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus ejus efficiuntur?

Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.

Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.

Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:

et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.

Et vocavit duodecim: et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.

Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona aes,

sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.

10 Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde:

11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.

12 Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent:

13 et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant.