Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
6 Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo.
7 Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
8 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.
9 Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram,
10 auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.
62 Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.
2 Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
3 Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
4 Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur.
5 Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
22 Post haec venit Jesus et discipuli ejus in terram Judaeam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
23 Erat autem et Joannes baptizans, in AEnnon, juxta Salim: quia aquae multae erant illic, et veniebant et baptizabantur.
24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.
25 Facta est autem quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione.
26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
27 Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.
28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.
29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
30 Illum oportet crescere, me autem minui.
31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est.
32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.
33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
36 Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.