Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 148

148 Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.

Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.

Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.

Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,

laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.

Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;

ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;

montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;

10 bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;

11 reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae;

12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:

13 quia exaltatum est nomen ejus solius.

14 Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.

Proverbia 9:1-12

Sapientia aedificavit sibi domum: excidit columnas septem.

Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.

Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis.

Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:

Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.

Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae.

Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.

Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te.

Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.

10 Principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.

11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae.

12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.

II Petri 3:8-13

Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.

Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.

10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur.

11 Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,

12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?

13 Novos vero caelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.