Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 148

148 Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.

Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.

Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.

Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,

laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.

Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;

ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;

montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;

10 bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;

11 reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae;

12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:

13 quia exaltatum est nomen ejus solius.

14 Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.

Ieremias 26:1-9

26 In principio regni Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens:

Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum,

si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et poeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum.

Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis,

ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos, de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis:

dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae.

Et audierunt sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba haec in domo Domini.

Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, dicens: Morte moriatur.

Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini.

Ieremias 26:12-15

12 Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quae audistis.

13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et poenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos.

14 Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris.

15 Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec.

Actus Apostolorum 6:8-15

Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.

Surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano:

10 et non poterant resistere sapientiae, et Spiritui qui loquebatur.

11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiae in Moysen et in Deum.

12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,

13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem:

14 audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses.

15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.

Actus Apostolorum 7:51-59

51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos.

52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis:

53 qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.

54 Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.

55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.

56 Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.

57 Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.

58 Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum.

59 Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.