Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Lucas 1:46-55

46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:

47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

48 Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,

50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.

52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.

54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae:

55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.

I Samuelis 1:19-28

19 Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus.

20 Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium: vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.

21 Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum.

22 Et Anna non ascendit: dixit enim viro suo: Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter.

23 Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum: precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.

24 Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus:

25 et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.

26 Et ait Anna: Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine: ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum.

27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum.

28 Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait:

Hebraeos 8

Capitulum autem super ea quae dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis,

sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.

Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.

Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera,

qui exemplari, et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.

Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.

Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum novum,

non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra AEgypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus.

10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:

11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum:

12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.

13 Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.