Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Lucas 1:46-55

46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:

47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

48 Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,

50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.

52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.

54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae:

55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.

I Samuelis 1:1-18

Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathaeus:

et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii: Annae autem non erant liberi.

Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.

Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennae uxori suae, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes:

Annae autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.

Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus:

sicque faciebat per singulos annos: cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam: porro illa flebat, et non capiebat cibum.

Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii?

Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini,

10 cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,

11 et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem: dabo eum Domino omnibus diebus vitae ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.

12 Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.

13 Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. AEstimavit ergo eam Heli temulentam,

14 dixitque ei: Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades.

15 Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.

16 Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris et moeroris mei locuta sum usque in praesens.

17 Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israel det tibi petitionem tuam quam rogasti eum.

18 Et illa dixit: Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.

Hebraeos 9:1-14

Habuit quidem et prius justificationes culturae, et Sanctum saeculare.

Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta.

Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:

aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,

superque eam erant cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.

His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:

in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia:

hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:

quae parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,

10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.

11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis:

12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.

13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:

14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?