Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 89:1-4

89 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.

Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus.

Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.

Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit: et custodia in nocte

Error: 'Psalmi 89:19-26' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Iudicum 13:2-24

Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem.

Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies, et paries filium.

Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas:

quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaraeus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum.

Quae cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere:

sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ab infantia sua, ex utero matris suae usque ad diem mortis suae.

Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est.

Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in agro: Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quae cum vidisset angelum,

10 festinavit, et cucurrit ad virum suum: nuntiavitque ei, dicens: Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram.

11 Qui surrexit, et secutus est uxorem suam: veniensque ad virum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum.

12 Cui Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? aut a quo se observare debebit?

13 Dixitque angelus Domini ad Manue: Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se,

14 et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat; nullo vescatur immundo: et quod ei praecepi, impleat atque custodiat.

15 Dixitque Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi haedum de capris.

16 Cui respondit angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset.

17 Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te?

18 Cui ille respondit: Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile?

19 Tulit itaque Manue haedum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur.

20 Cumque ascenderet flamma altaris in caelum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram,

21 et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse,

22 et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum.

23 Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis haec omnia, neque ea quae sunt ventura dixisset.

24 Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.

Ioannes 7:40-52

40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta.

41 Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilaea venit Christus?

42 nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?

43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.

44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.

45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?

46 Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.

47 Responderunt ergo eis pharisaei: Numquid et vos seducti estis?

48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisaeis?

49 sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt.

50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:

51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?

52 Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilaeus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit.