Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
125 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.
3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes.
4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
9 Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus.
10 Qui respondit: Rem difficilem postulasti: attamen si videris me quando tollar a te, erit tibi quod petisti: si autem non videris, non erit.
11 Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in caelum.
12 Eliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes.
13 Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei: reversusque stetit super ripam Jordanis,
14 et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisae: et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
15 Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt: Requievit spiritus Eliae super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram,
16 dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possunt ire, et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere.
17 Coegeruntque eum donec acquiesceret, et diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros: qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt.
18 Et reversi sunt ad eum: at ille habitabat in Jericho, et dixit eis: Numquid non dixi vobis: Nolite mittere?
19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis.
20 At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent,
21 egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait: Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas.
22 Sanatae sunt ergo aquae usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est.
17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
19 Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra:
20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui praedicatus est vobis, Jesum Christum,
21 quem oportet quidem caelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum.
22 Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis.
23 Erit autem: omnis anima quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.
24 Et omnes prophetae, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.
25 Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae.
26 Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.
4 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducaei,
2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis:
3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera.
4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia.