Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
61 Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem;
2 ut praedicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes,
3 ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris; et vocabuntur in ea fortes justitiae, plantatio Domini ad glorificandum.
4 Et aedificabunt deserta a saeculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem.
8 Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto; et dabo opus eorum in veritate, et foedus perpetuum feriam eis.
9 Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
10 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
11 Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus.
126 Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
2 Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,
3 ecce haereditas Domini, filii; merces, fructus ventris.
4 Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum.
5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48 Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,
50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae:
55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.
16 Semper gaudete.
17 Sine intermissione orate.
18 In omnibus gratias agite: haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
19 Spiritum nolite extinguere.
20 Prophetias nolite spernere.
21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete.
22 Ab omni specie mala abstinete vos.
23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.
24 Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet.
6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?
20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus.
21 Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.
22 Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis.
25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?
26 Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
28 Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.