Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
40 Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
2 Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
4 Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:
5 et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
6 Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
7 Exsiccatum est foenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere foenum est populus:
8 exsiccatum est foenum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in aeternum.
9 Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester:
10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; foetas ipse portabit.
85 Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
8 Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.
9 Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus.
11 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum:
13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.
10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur.
11 Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,
12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?
13 Novos vero caelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.
14 Propter quod, carissimi, haec exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace:
15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.
5 Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio, et Jerosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
7 Et praedicabat dicens: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.