Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
64 Utinam dirumperes caelos, et descenderes; a facie tua montes defluerent;
2 sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni: ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis; a facie tua gentes turbarentur.
3 Cum feceris mirabilia, non sustinebimus; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
4 A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te.
5 Occurristi laetanti, et facienti justitiam; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis fuimus semper, et salvabimur.
6 Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos.
7 Non est qui invocet nomen tuum; qui consurgat, et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae.
8 Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.
9 Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostrae; ecce, respice, populus tuus omnes nos.
80 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
2 Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.
3 Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara.
4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae:
5 quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob.
6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra AEgypti; linguam quam non noverat, audivit.
7 Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt.
17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu:
5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:
7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:
25 et stellae caeli erunt decidentes, et virtutes, quae in caelis sunt, movebuntur.
26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas:
29 sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec, donec omnia ista fiant.
31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi Pater.
33 Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori praecepit ut vigilet,
35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.