Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
28 Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.
2 Afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus.
3 Vox Domini super aquas; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas.
4 Vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia.
5 Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani:
6 et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium.
7 Vox Domini intercidentis flammam ignis;
8 vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades.
9 Vox Domini praeparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam.
10 Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in aeternum.
11 Dominus virtutem populo suo dabit; Dominus benedicet populo suo in pace.
10 Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israel congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum.
11 Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris.
12 Et venient, et laudabunt in monte Sion: et confluent ad bona Domini, super frumento, et vino, et oleo, et foetu pecorum et armentorum: eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.
13 Tunc laetabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo.
14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.
19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit.
20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
22 Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,
23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:
27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:
29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
32 Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed haec dico ut vos salvi sitis.
35 Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:
37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis:
38 et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.
39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt quae testimonium perhibent de me:
40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.