Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 78

78 Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.

Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli; carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.

Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.

Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.

Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus?

Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt:

quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.

Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.

Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

10 Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.

11 Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum:

12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.

13 Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

Iosue 24:25-33

25 Percussit ergo Josue in die illo foedus, et proposuit populo praecepta atque judicia in Sichem.

26 Scripsit quoque omnia verba haec in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quae erat in sanctuario Domini:

27 et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quae locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.

28 Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.

29 Et post haec mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum:

30 sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare, quae est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.

31 Servivitque Israel Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quae fecerat in Israel.

32 Ossa quoque Joseph, quae tulerant filii Israel de AEgypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph.

33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quae data est ei in monte Ephraim.

I Corinthios 14:20-25

20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.

21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.

22 Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus.

23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae, aut infideles: nonne dicent quod insanitis?

24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:

25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.