Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
34 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,
2 et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,
3 et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.
4 Dixitque Dominus ad eum: Haec est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino:
6 et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in praesentem diem.
7 Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.
8 Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
9 Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut praecepit Dominus Moysi.
10 Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
11 in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra AEgypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universaeque terrae illius,
12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quae fecit Moyses coram universo Israel.
90 Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur.
2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.
3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.
5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno;
6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et daemonio meridiano.
13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.
16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.
2 Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit:
2 sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
3 Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,
4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiae: Deus testis est:
6 nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
7 Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
8 Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis.
34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum:
35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
36 Magister, quod est mandatum magnum in lege?
37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
38 Hoc est maximum, et primum mandatum.
39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae.
41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Jesus,
42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David.
43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?
46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.