Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 63:1-8

63 In finem. Psalmus David.

Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.

Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.

Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram,

ut sagittent in occultis immaculatum.

Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos?

Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,

et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum,

Numeri 13:1-2

13 Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.

Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

Numeri 13:17-14:9

17 Haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram: vocavitque Osee filium Nun, Josue.

18 Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,

19 considerate terram, qualis sit: et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures:

20 ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratae an absque muris:

21 humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terrae. Erat autem tempus quando jam praecoquae uvae vesci possunt.

22 Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.

23 Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem AEgypti condita est.

24 Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt:

25 qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israel.

26 Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita,

27 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae:

28 et narraverunt, dicentes: Venimus in terram, ad quam misisti nos, quae revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest:

29 sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.

30 Amalec habitat in meridie, Hethaeus et Jebusaeus et Amorrhaeus in montanis: Chananaeus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.

31 Inter haec Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.

32 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.

33 Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, procerae staturae est.

34 Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locustae videbamur.

14 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,

et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel, dicentes:

Utinam mortui essemus in AEgypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in AEgyptum?

Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in AEgyptum.

Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel.

At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,

et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est.

Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.

Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terrae hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere.

Matthaeus 17:22-26

22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.

23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?

24 Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?

25 Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii.

26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.