Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
99 Psalmus in confessione.
2 Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in laetitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.
3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuae ejus.
4 Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus,
5 quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.
32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
34 velum; arcam, vectes, propitiatorium,
35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus;
36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo;
37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
38 et tentorium in introitu tabernaculi;
39 altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis;
40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis jussa sunt fieri.
41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
42 obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus.
43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
14 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu:
2 et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
4 Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam.
5 Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.
6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi:
7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
8 At illa praemonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
9 Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
10 Misitque et decollavit Joannem in carcere.
11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae.
12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu.