Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Exodus 16:2-15

Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine.

Dixeruntque filii Israel ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra AEgypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame?

Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de caelo: egrediatur populus, et colligat quae sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.

Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.

Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra AEgypti,

et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos?

Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.

Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum.

10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube.

11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:

12 Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.

13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.

14 Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinae super terram.

15 Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.

Psalmi 105:1-6

105 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.

Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes ejus?

Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.

Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo:

ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad laetandum in laetitia gentis tuae: ut lauderis cum haereditate tua.

Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus.

Psalmi 105:37-45

37 Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis.

38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,

39 et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis.

40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam.

41 Et tradidit eos in manus gentium; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.

42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum;

43 saepe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis.

44 Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.

45 Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae:

Philippenses 1:21-30

21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.

22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.

23 Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:

24 permanere autem in carne, necessarium propter vos.

25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:

26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:

28 et in nullo terreamini ab adversariis: quae illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo:

29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini:

30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

Matthaeus 20:1-16

20 Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,

et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.

Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.

Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?

Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.

Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.

Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.

10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,

12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus.

13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum?

14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?

16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.