Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
121 Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
3 Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
6 Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
9 Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.
29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra AEgypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque AEgyptus: et ortus est clamor magnus in AEgypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israel: ite, immolate Domino sicut dicitis.
32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
33 Urgebantque AEgyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur.
34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
35 Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Moyses: et petierunt ab AEgyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
36 Dominus autem dedit gratiam populo coram AEgyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt AEgyptios.
37 Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.
38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
39 Coxeruntque farinam, quam dudum de AEgypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire AEgyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat praeparare.
40 Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in AEgypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra AEgypti.
42 Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra AEgypti: hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis.
13 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:
3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit.
5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
6 Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
7 Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.