Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 149

149 Alleluja. Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum.

Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.

Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei.

Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.

Exsultabunt sancti in gloria; laetabuntur in cubilibus suis.

Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum:

ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis;

ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis;

ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus. Alleluja.

Exodus 10:21-29

21 Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in caelum: et sint tenebrae super terram AEgypti tam densae, ut palpari queant.

22 Extenditque Moyses manum in caelum: et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra AEgypti tribus diebus.

23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat.

24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.

25 Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quae offeramus Domino Deo nostro.

26 Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula: quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.

27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.

28 Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris.

29 Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es: non videbo ultra faciem tuam.

Romanos 10:15-21

15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!

16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?

17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.

18 Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

19 Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.

20 Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.

21 Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.