Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
149 Alleluja. Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum.
2 Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
3 Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei.
4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.
5 Exsultabunt sancti in gloria; laetabuntur in cubilibus suis.
6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum:
7 ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis;
8 ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis;
9 ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus. Alleluja.
9 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
2 Quod si adhuc renuis, et retines eos,
3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
4 Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel et possessiones AEgyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quae pertinent ad filios Israel.
5 Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia AEgyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel, nihil omnino periit.
7 Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
11 Factus sum insipiens, vos me coegistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum:
12 signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.
13 Quid est enim, quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc injuriam.
14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
15 Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar.
16 Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
17 Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos?
18 Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis?
19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter aedificationem vestram.
20 Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:
21 ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.