Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
105 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes ejus?
3 Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.
4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo:
5 ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad laetandum in laetitia gentis tuae: ut lauderis cum haereditate tua.
6 Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus.
23 Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus.
25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini.
26 Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto:
45 Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae:
4 Respondens Moyses ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
2 Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.
3 Dixitque Dominus: Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.
4 Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.
5 Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.
6 Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
7 Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.
8 Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem:
15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:
17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et aegrotationes nostras portavit.