Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
8 Surrexit interea rex novus super AEgyptum, qui ignorabat Joseph.
9 Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est.
10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.
12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:
13 oderantque filios Israel AEgyptii, et affligebant illudentes eis,
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
15 Dixit autem rex AEgypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
16 praecipiens eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.
17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta praeceptum regis AEgypti, sed conservabant mares.
18 Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?
19 Quae responderunt: Non sunt Hebreae sicut aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.
21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.
22 Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate.
2 Egressus est post haec vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suae.
2 Quae concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.
3 Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripae fluminis,
4 stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei.
5 Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et puellae ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam
6 aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait: De infantibus Hebraeorum est hic.
7 Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebraeam, quae nutrire possit infantulum?
8 Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.
9 Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiae Pharaonis.
10 Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.
124 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat
2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!
12 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
2 Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
3 Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,
7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
13 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
15 Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis?
16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.
18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
19 Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
20 Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.