Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 130

130 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.

Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.

Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Genesis 43

43 Interim fames omnem terram vehementer premebat.

Consumptisque cibis quos ex AEgypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.

Respondit Judas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.

Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria:

sin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.

Dixit eis Israel: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.

At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si haberemus fratrem: et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum?

Judas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos et parvuli nostri.

Ego suscipio puerum: de manu mea require illum: nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.

10 Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus.

11 Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinae, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.

12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum: et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit:

13 sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.

14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero.

15 Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin: descenderuntque in AEgyptum, et steterunt coram Joseph.

16 Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, praecepit dispensatori domus suae, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie.

17 Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.

18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.

19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus,

20 locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas:

21 quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus.

22 Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quae nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.

23 At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.

24 Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.

25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem.

26 Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram.

27 At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens: Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? adhuc vivit?

28 Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.

29 Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.

30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimae: et introiens cubiculum flevit.

31 Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes.

32 Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, AEgyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim AEgyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant hujuscemodi convivium)

33 sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta aetatem suam. Et mirabantur nimis,

34 sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.

Actus Apostolorum 15:1-21

15 Et quidam descendentes de Judaea docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.

Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quaestione.

Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phoenicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.

Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.

Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi.

Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.

Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.

Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,

et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.

10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?

11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.

12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.

13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me.

14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.

15 Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est:

16 Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reaedificabo, et erigam illud:

17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec.

18 Notum a saeculo est Domino opus suum.

19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,

20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.

21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.