Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
133 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et terram.
37 Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus:
38 locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?
39 Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?
40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te praecedam.
41 Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram AEgypti.
42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.
43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae terrae AEgypti.
44 Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra AEgypti.
45 Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua aegyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram AEgypti
46 (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones AEgypti.
47 Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea AEgypti.
48 Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.
49 Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet.
50 Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.
52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae.
53 Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in AEgypto,
54 coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Joseph: et in universo orbe fames praevaluit, in cuncta autem terra AEgypti panis erat.
55 Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite.
56 Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat AEgyptiis: nam et illos oppresserat fames.
57 Omnesque provinciae veniebant in AEgyptum, ut emerent escas, et malum inopiae temperarent.
19 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
20 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
21 confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
22 Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
23 Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
24 et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam:
25 et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus quod compleverunt.
26 Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei.
27 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.